MAJORINI

MAJORINI
MAJORINI
apud Hispanos, iidem videntur fuisse; qui Maiores villarum Francis, penes quos etiam iurisdictio Regia erat; vel certe iidem cum Maioribus Domûs. Qui enim apud Ordonium Monachum de Mirac. s. Rudesindi, Episcopi Dumiensis num. 20. Maior domus, appellatur; in alio MS. dicitur Maiorinus, uti Henschenius observat, apud Car. du Fresne Glossar. erant autem alii villarum Maiorini, alii Maiorini maiores; quorum hi saepe subscripsere in Chartis Regum, additô nomine provinciae, cui praeerant, ut in Charta Ferdinandi I. Castellae Regis aerae 1078. apud Antonium Yepezium in Chron. Ord. Benedict. Tom. I. Felis Maiorinus de Burgos: Sonna Sonaz Maiorinus in Castella, etc. Illorum meminit Lucas Tudensis in Chron. p. 104. Imperator mandavit Maiorino terrae', ut cum rustico veniret ad militem et videret, qualiter ei iustitiam exhibebat et hoc sibi rescriberet. Vide omnino praefatum Car. du fresne ubi supra. Ex Maiorinus, corrupte Merinus, Lusitanis Meirinho Iustitiarius est: cuiusmodi Magistratum apud Iaccetanos etiamnum vigere docet Blanca in Rebus Aragonic. Vitalis vero öscensi Episcop. Merinos vocatos esse Apparitores et qui Iudicum sententias, exsequutioni mandarent, docet de Veterum in Aragonia Magistratuum nominibus, apud Eund.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”